13. De filio ad parentes, dolente de morte fratris
Fuit michi nuperrime tristis insinuacio facta per nuncium quod,
dum talis frater meus per urbem spaciaretur intrinsecus, quidem infelix
lapis infeliciter iactus temeritate fortuita dire, proh dolor, sauciavit
eumdem, ex quo extremum claudere compulit velox hora. Ex
cuius obitu tanto crudelius mea viscera lacerantur, tanto in intimis doloris
angustia presentit aculeos, quanto constancius inter ceteros fratres
meos dileccionis vinculum alligaret. Sed, cum dolor acerrimus vel
exundans lacrimarum effusio non suppleat in perdicione defectum,
debita racione debemus nostris cordibus remedia consolacionis
apponere. Quapropter, vos omnes, et maxime vos, patrem et dominum
meum, velut possum, humilius supplico quatenus, ad instar viri sapientis,
constantis et providi, gravi anxietate postposita, consolacionis ...
assumatis in animo sic gestus providos et vitam laudabilem ostendentes,
quod tam nostri et familie toti quam omnibus amicis laudabile
proveniat in exemplum.
14. Nepotis ad barbanos pro denariis et vestibus, quia vult reverti
Tempore, benedictus Deus, iam consumato feliciter ac sciencia
sufficienter adepta, cupio a dominio revideri, sed in pauperum panno
non est michi repatriandi audacia, tum quod admodum per habitum
sciencie sum alter effectus interius sicut per vestimentorum signa debet
exterius apparere. Igitur dominabilem sapienciam vestram precor quatenus
michi dignemini tantam destinare pecuniam, quod me valeo
de novo competenter induere, ut vestium innovacione novatus tamquam
novus in patria cum apparencia revideam vos et vestros.
15. Responsiva eius
Cor nostrum letificavit et animum tue dileccionis epistola, dum
nobis expressit quod ad lares proprios sciencia informatus et moribus
properabis. Quare, ne a tui preparacione propositi vilia vestimenta te
retrahant, XXX florenos grossorum manu presencium delatoris assumas,
de quibus vestibus tibi emptis idoneis , omni postposita mora, ad domestica
loca te transferas, eos hilariter revisurus in proximo, qui corde
avido cupiunt te videre.
16. Uxor ad virum, ut veniat
In subtractione sponsi languet puellaris affectus, et eo pronior in
presenti alitatibus amplexus , quo est a iocunditate virili remocior separatus.
Tui namque discessio cordis mei intima sic fortiter liquefecit,
longa circa (?) mora me locavit in tanta angustia, quod, nisi tua reparentet
|
|