XXVIIII.
Responsiva ad predictam.
Amicorum sinceritas tanto robore firmitatis constringitur,
quod nec locorum vel temporum spatio separatur. Inde est
quod letari cepi de vestra continentia, cum audivi vestram
prosperitatem quam meam reputo specialem. Unde, quia de
me scire cupitis veritatem, vestra dilectio non ignoret quod,
secunda nunc arridente fortuna, cuncta mihi pro beneplacito
famulantur.
XXX.
Item alia de amico ad amicum super continentia.
De vestra continentia et salute tanto libentius audire desidero
pectore sitibundo, quanto sincera dilectio inter amicitie
nodos suis vinculis indissolubiliter nos constringit. Ideoque
vestram deprecor bonitatem, ut super hoc velitis meum animum
recreare, quam primo vobis fuerit copia nuntiorum, scientes
quod sanus et incolumis persevero ad Dei servitium atque
vestrum.
XXXI.
Responsiva ad predictam.
Magno fui repletus gaudio, cum per vestre bonitatis litteras
intellexi de vestra prosperitate, letitia et salute; quoniam
hoc dilectionis puritas exposcebat, et amicitie sincerus
affectus suum prestolatum desiderium adimplevit. Cum autem
indubitanter cognoscam, sicut ex dictarum litterarum significationibus
intellexi, quod de meo statu bono vestrum animum
recreare cupitis sitibundum; noveritis quod, Dei misericordia
|
|