causis celsitudo tua nouerit illum iam beati Petri apostoli spiculo
perfossum et nisi sceleris resipuerit anathemate mortifero esse
damnatum. Quapropter paterna caritate te ammonere et causam
breuiter exponere studuimus, ne fortasse per ignorantiam tam
scelesto homini tandiu in tenebris suis iacenti ulterius auxilium
praebeas neue sceleris eius te participem facias; sed sedi apostolicae
nostrisque monitis modeste parendo illum a te repellas,
uel etiam ut tandem aliquando sibi consulat atque ad remedium
paenitentiae confugiat blande suadendo, si poteris, inducas. Nam
tales in malo perseuerantes fouere et adiuuare nihil est aliud quam
iram Domini contra se prouocare. Nos uero supradictae ecclesiae
afflictionem diutius non ferentes, Deo inspirante, uirum uita
probabilem et compertae religionis inibi ordinauimus et consecrauimus,
uidelicet S. Melanii abbatem; qui cum ob alias
causas quas explicare prolixum est ad nos uenisset, pontificatus
onus ex insperato subire compulsus est. De quo confidimus in
Domino quia si, ut desideramus litterisque nostris multipliciter
implorare curauimus, principum terrae bonorum uirorum gratiam
et studia habere meruerit, Domino cooperante, sub beati Petri
patrocinio ecclesiam in melius restaurabit.
|
|