10. Iam enim successerat Gotefredo Landulfus  
archiepiscopus, qui propter nimiam patris ac fratrum  
insolentiam gravem populi perpessus est invidentiam.  
Instabant enim pre solito civitatis abuti dominio. Unde  
cives indignati una sese coniuratione strinxerunt. Inde civilis  
seditio ac parcium est facta divisio. Quibus assidue  
rixantibus grande commissum est in urbe certamen. Videns  
autem se pregravari undique presul nec posse sufficere, disscesit  
ab urbe cum fratribus relicto patre, qui fuerat iam senex  
et viribus imbecillis. Quamobrem ecclesie facultates et  
multa clericorum distribuit militibus beneficia. Iterum 
  |  
  |