Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 203


per actum, existentem inter agentem et agibile; sicut amare inter
amantem et amabile. Et adhuc est medium extremitatum; sicut
linea, existens inter duo puncta, et iste angulus medii est generalis
scala intellectui.
Anguli finis tres sunt species. Prima est finis priuationis. Qui
quidem significat habitum priuatiuum, et ea, quae sunt in tempore
praeterito. Finis terminationis significat metas, sicut duo puncta,
in quibus linea terminatur; sicut amare in amante et amato.
Tertia species est finis perfectionis, qui est finis ultimus; sicut
homo, qui est, ut multiplicet suam speciem, et ut Deum intelligat,

Torna all'inizio