Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 836


QUAESTIO 1
Hic est triplex quaestio. Prima quaestio, utrum peccatum sit in voluntate.
Secunda, quomodo homo naturaliter bonum velit. Tertia de hoc quod dicit,
quod superior scintilla rationis extingui non potest.
Circa primum quaeruntur duo: 1. Utrum in voluntate possit esse perversitas
peccati; 2. Utrum in actibus aliarum potentiarum possit esse peccatum.
ARTICULUS 1
Utrum voluntas possit perverti per peccatum
Circa primum sic proceditur.
1. Videtur quod voluntas per peccatum perverti non possit. Voluntas enim ad
imaginem pertinet; nec tantum secundum quod est potentia, sed etiam, ut videtur,
ratione actus; quia respectu quorumdam obiectorum salvatur ratio perfecta imaginis
in tribus potentiis, ut in 1 lib., 3 dist., quaest. 4, art. 2, dictum est. Potentia
autem non habet comparationem ad obiectum nisi mediante actu. Cum igitur
imaginis bonitas per peccatum tollatur, quia «in imagine pertransit homo», ut in
Psal. 38, 7, dicitur, videtur quod in voluntate non possit esse peccatum.
2. Praeterea, illud quod immediate recipit influentiam a primo fonte, immutabiliter
tenet hoc quod influxum est in ipsum; sicut substantiae spirituales, quae
immediate esse a Deo recipiunt, esse incorruptibile habent; reliqua vero propter
longe distare a primo, non possunt semper in esse conservari, ut in 2 De gener.
dicitur. Sed fons bonitatis finis est, a quo ratio boni sumitur.
Cum igitur voluntas immediate feratur in finem sicut in obiectum, sive etiam in
finem ultimum; videtur quod bonitatem inamissibilem habeat; et ita per peccatum
vitiari non possit.
3. Praeterea, Ioan. 8, 34, dicitur: «Qui facit peccatum, servus est peccati». Sed
servitus voluntati non competit, quae liberrima est, et libertatis fons, ut supra,
dist. 24, dictum est. Ergo in ea peccatum esse non potest.
4. Praeterea, defectus peccati non debet illi imputari in quo non potest esse
defectus, nisi defectu prius in alio existente. Sed in voluntate non potest esse
defectus, nisi prius existat defectus in ratione. Ergo peccatum non debet voluntati
imputari. Probatio mediae. Voluntas non est nisi boni, vel apparentis boni.
Sed voluntas non habet defectum, secundum quod in bonum verum tendit. Ergo
non deficit, nisi secundum quod tendit in bonum apparens et non existens. Sed
hoc fit secundum quod iudicium rationis fallitur. Ergo non est defectus in voluntate,
nisi prius sit in ratione.

Torna all'inizio