Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 624


Ad tertium dicendum, quod ad habendum proprium patrimonium vel membra
corporis sui quilibet est ordinatus; et ideo non est mirum, si dolet aliquis de
earum amissione, sive pro culpa sua sive pro aliena eis privetur. Unde patet
quod ratio non procedit ex simili.
Ad quartum dicendum, quod donum Christi excedit peccatum Adae, ut ad
Rom. 5 dicitur; unde non oportet quod pueri non baptizati tantum habeant de
malo quantum baptizati habent de bono.
Ad quintum dicendum, quod quamvis pueri non baptizati sint separati a Deo
quantum ad illam coniunctionem quae est per gloriam, non tamen ab eo penitus
sunt separati, immo sibi coniunguntur per participationem naturalium bonorum;
et ita etiam de ipso gaudere poterunt naturali cognitione et dilectione.
EXPOSITIO TEXTUS
«Quod vero in actuali peccato Adae plura notari valeant peccata, Augustinus
in Enchiridio insinuat». Sciendum est, quod in aliquo peccato possunt notari
deformitates plurium peccatorum dupliciter. Aut proprie, et sic in peccato Adae
apparet deformitas superbiae, gulae, et inobedientiae, et huiusmodi: aut quasi
metaphorice, et sic in eo ostenditur deformitas homicidii, quia seipsum spiritualiter
occidit, et fornicationis, quia spiritualiter fornicatus est, a Deo recedens;
et tamen est unum solum peccatum, has deformitates ex diversis circumstantiis
habens, speciem peccati ex ultimo fine retinens; et ideo etiam non oportet
quod peccatum originale ex eo causatum sit multa.
«Non est putandum gravius fuisse peccato in Spiritum Sanctum». Contra.
Homo primus habuit minus impellens ad peccatum quam sequentes. Quanto
autem aliquis minori tentatione cadit, gravius peccat. Ergo primus homo gravius
peccavit ceteris sequentibus.
Praeterea, magis malum est quod magis nocet. Illud autem peccatum plus ceteris
nocuit. Ergo peius fuit.
Et dicendum, quod contingit aliquod peccatum esse simpliciter levius altero,
quod quantum ad aliquam circumstantiam gravius est, ut supra dictum est,
dist. 22, cum de peccato Adae ageretur; eo quod peccatum simpliciter gravius
esse dicitur quod ex specie sua gravitatem maiorem habet vel ex pluribus circumstantiis
magis aggravatur, vel ex una circumstantia magis actum deformante;
unde multa alia peccata simpliciter graviora sunt primo peccato Adae, tum
quia ex maiori contemptu, tum quia ex sua specie maiorem turpitudinem
habent; sed quo ad hanc circumstantiam, quod sola exteriori tentatione pulsatus
cecidit, gravius est illis peccatis, ad quae etiam interior tentatio impellit.
Unde patet responsio ad primum.

Torna all'inizio