Deus, qui singulis rebus praest, habet solicitudinem, et
providentiam totius Universi. Patres ergo eo ipso quod
naturaliter praesunt filiis, debent circa eorum regimen
esse soliciti. Tertia via sumitur ex parte amicitiae naturalis,
quae est inter parentes, et filios. De ratione enim amoris,
est ut solicitet amantem circa rem amatam, quilibet
enim solicitatur circa dilectum: quare cum inter patrem
et filium sit amor naturalis, ut probatur 8. Ethicorum,
decet patres ex ipso amore naturali, quem habent ad filios,
solicitari circa eos.
Quod maxime decet reges et principes solicitari
circa regimen filiorum.
Cap. II.
Licet omnes patres deceat solicitari circa proprios filios,
ut patet per rationes superius assignatas: maxime
tamen decet reges, et principes talem solicitudinem
gerere. Quod triplici via venari possumus. Prima via sumitur,
ex eorum intelligentia: Secunda, ex bonitate filiorum.
Terrtia vero, ex utilitate regni. Prima via sic patet.
Nam secundum Philosophum in de Animalibus, quod
est ex animalibus intelligentius, magis habet solicitudinem
circa filios: naturale est enim quemlibet diligere
sua opera, ut Philosophus in Ethicorum unde et patres
naturaliter diligunt filios, et poetae sua poemata tanquam
proprium opus. Quando ergo aliquis est intelligentior,
et magis cognoscit proprium opus, tanto maiori
solicitudine et dilectione movetur circa illud. Patres
ergo tanto magis debent solicitari circa filios, quanto prudentiores
sunt, et quanto maiori intelligentia vigent.
Sed cum habitum sit quod reges, et principes et universaliter
omnes dominanes, si debeant naturaliter dominari,
oportet quod polleant prudentia et intellectu: tanto
|
|