Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 27


uno, et plura vel pauciora dicuntur secundum quod distant ab uno
vel ei propinquant, et sicut in coloribus omnes albo
mensurantur; nam visibiles magis et minus dicuntur secundum
quod accedunt vel recedunt ab albo. Et quemadmodum de hiis
dicimus que quantitatem et qualitatem ostendunt, de
predicamentorum quolibet, etiam de substantia, posse dici
putamus: scilicet ut unumquodque mensurabile sit, secundum
quod in genere est, illo quod simplicissimum est in ipso
genere.
3. Quapropter in actionibus nostris, quantumcunque dividantur in
species, hoc signum inveniri oportet quo et ipse mensurentur.
Nam, in quantum simpliciter ut homines agimus, virtutem
habemus - ut generaliter illam intelligamus -; nam secundum
ipsam bonum et malum hominem iudicamus; in quantum ut
homines cives agimus, habemus legem, secundum quam
dicitur civis bonus et malus; in quantum ut homines latini
agimus, quedam habemus simplicissima signa et morum et
habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur et
mensurantur.
4. Que quidem nobilissima sunt earum que Latinorum sunt
actiones, hec nullius civitatis Ytalie propria sunt, et in omnibus
comunia sunt: inter que nunc potest illud discerni vulgare quod
superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate nec cubat
in ulla.
5. Potest tamen magis in una quam in alia redolere, sicut
simplicissima substantiarum, que Deus est, in homine magis
redolet quam in bruto, in animali quam in planta, in hac quam
in minera, in hac quam in elemento, in igne quam in terra; et
simplicissima quantitas, quod est unum, in impari numero
redolet magis quam in pari; et simplicissimus color, qui albus
est, magis in citrino quam in viride redolet.
6. Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale,
aulicum et curiale vulgare in Latio quod omnis latie

Torna all'inizio