Petrus Damiani: Epistulae

Pag 177


nimirum sibi sapientia domum aedificavit, atque in ea per humanitatis
assumptae mysterium velut in sacratissimo lectulo requievit. Cui profecto
cum dignus honor impenditur, exhibentibus proculdubio certae defensionis
auxilium providetur.
Quocirca quod fratris mei Damiani tunc archipresbyteri deinde
monachi relatione didici, nisi me fallat obliviosa memoria, fideliter narro.
Alter enim frater meus, Marinus nomine, laicus quidem habitu sed
timoratus spiritu, ingravescente pulmonis ac pectoris valetudine tandem ad
extrema pervenit. Interea cuiusdam diei iam illucescente diluculo repente
coepit quasi cuilibet adventanti gratulabundus aggliscere, iucundanter
hilarescere et festiva serenitate vultus alacriter assultare. Mox et in verba
prorumpens cum magnae animadversionis impulsu circumsedentes alloquitur:
Levate, inquit, levate, ac dominae meae reverenter assurgite.
Deinde aliorsum mutatae vocis eloquium dirigens aiebat: Et quid est,
domina mea, regina caeli et terrae, quia visitare dignata es pauperculum
servum tuum? Benedic me, domina mea, et ne patiaris in tenebras ire, cui
lucem tantae praesentiae contulisti. Cum igitur huiusmodi sermones
implesset, ecce Damianus, qui scilicet illi sicut et mihi erat germanitate
coniunctus, persolutis Deo nocturnis officiis ab aecclesia redit, quid circa
fratrem languidum ageretur, inquirit. Ille vero certum se quidem de vicina
morte testatur, sed mox adversus assidentes probrosa redargutione conqueritur.
He heu frater, inquit, quam ignaros, quam imperitos atque inreverentes
habemus et sine disciplina domesticos. Et tu vir strenue, Bonizo -
erat enim illic inter caeteros dives ille negotiator - quomodo sedere
potuisti ad reginae caelestis adventum? Venit regina mundi, et vos assurgere
neglexistis? Venit mater imperatoris aeterni, et vos eius praesentiam
ignobilem deputastis? Ad quod Bonizo: Deliras, inquit, adhuc et aegritudine
dementatus haec vana profundis. Aut verum est forte, quod loqueris?
Nobis certe vana haec videntur et frivola. Ad hoc ille: Num ignoratis, ait,

Torna all'inizio