illa silvestria ad unam pulcerimam planiciem que in medio
nemoris habetur, et sic in ea congregatur bestiarum silvestrium
maxima multitudo, sicut sunt leones, cervi, multaque alia animalia,
tam varia quam diversa, quod ibi videtur maximus
stupor. Unde tantus rumor atque clamor est avium atque canum
quos in illud nemus emiserunt, quod unus non intelligit alterum.
Et cuncta animalia silvestria tremunt illo clamore magno.
3. Dum autem illa silvestria sunt in illa planicie congregata,
tunc ascendit super tres elefantes ille Imperator, et in illa
silvestria quinque iacet sagitas. Quas cum eiecerit, tota sua societas
hoc idem facit similiter; et cum omnes iecerunt sagittas,
quarum quelibet suum signum habet per quod una ab alia
cognoscitur, tunc ille Imperator magnus vocari facit soy, id
est misericordiam, bestiis illis quas de nemore propulerunt,
et statim illa silvestria Q que ibi sunt dimissa intrant ipsum
nemus. Ad animaliau interfecta cuncti barones accedunt, accipientes
suas sagittas quas post illa emiserunt. Nam eas bene
cognoscunt cum illi imposuerint eis signum. Unde unusquisque
illud animal silvestre habet, quod sua percussit sagitta. Et
sic isto modo fit venatio sua.
De festis que facit et de signis et novitatibus que ibi fiunt.
Cap. XXIX.
1. Quatuor magna festa in anno iste Imperator facit, scilicet
festum circumcisionis, eiusque nativitatis diem, et sic de
|
|