Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 267

libro VIII


47. (1) A SCRIPTO.
(2) Scriptum hic sumitur pro lege vel aliqua auctoritate cui fides est maxime adhibenda et tunc consuevit locus ab auctoritate dici. (3) Consuetudo vero est consuete rei approbatio et pertinet ad ius non scriptum et tunc est videndum an talis consuetudo sit generalis et a quibus sit approbata et quanto tempore.
48. (1) AB INDICIO.
(2) Inditium nature est proprietas naturaliter ostendens ipsum negotium sive probans, ut gladius cruentatus in manu, sanguis in veste, rubor sive pallor in vultu. Sed huiusmodi locus est probabilis, non necessarius. (3) Unde O.: 'O quam difficile est crimen non prodere vultu'. (4) Et hoc semper diligentissime est videndum: an locus necessitatem an solam teneat probabilitatem. (5) Necessarium est enim quod ita est ut dicitur et aliter esse non potest. Probabile vero quod pluribus videtur et sapientibus, ut: 'Diligit quia mater'.
49. (1) VERSICULUS ATTRIBUTORUM.
(2) Attributa siquidem tam negotio quam persone hoc versiculo continentur: "Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando".

Torna all'inizio