Quod aliquando bonum est communicare, aliquando bonum cessare, quod
ostenditur Zachei et centurionis exemplo, quorum unus Dominum recepit
letanter, alter se reputavit indignum.
Unde dixit Zacheo, Luc. XIX: Zachee, festinans descende,
quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit
et excepit illum gaudens. Et cum viderent, omnes murmurabant
dicentes quia ad hominem peccatorem divertisset. Nota quod
centurio Domino dixit, quando ad domum suam se iturum promisit,
Mat. VIII: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum
meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Ideo nota
quod bonum est interdum recusare cum centurione, id est a communione
abstinere, quando homo se cognoscit et sentit indignum,
et bonum est suscipere cum Zacheo, quando homo
cognoscit se dignum, id est quando non habet remorsum
mortalis peccati.
Secunda ratio quare manna prefiguravit Dominicum corpus
fuit quia, sicut de manna dicitur, Exodi XVI: Nec qui plus collegerat
habuit amplius, nec qui minus paraverat repperit minus,
sed singuli iuxta id quod edere poterant congregaverunt, sic de corpore
Domini dicitur et verum est quod, sicut est in tota hostia
totum, sic in qualibet parte fracte hostie totum. Unde potest
dicere sumens quod dicit beatus Bernardus: «Totus michi datus
est, totus in meos expensus est usus». De Domino dicit.
Tertia ratio est quia, sicut de indigne servantibus et tractantibus
manna dicitur quod scatere cepit vermibus atque computruit,
sic de corpore Domini dicitur quod non est indigne tractandum
neque sumendum. Unde Apostolus dicit, I ad Cor. XI:
Quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne,
reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum
homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat
et bibit indigne, iuditium sibi manducat et bibit, non diiudicans
corpus Domini. Et nota quod filii Israel XL annis comederunt
manna, donec venirent in terram habitabilem. Hoc cibo aliti sunt,
usquequo tangerent fines terre Chanaan, sicut habetur in Exodo
XVI. Hoc est quod habetur Iosue V: Defecit manna, postquam
|
|