sed pulchro litore pene ex omni parti cingitur, ubi auctoritate apostolica episcopalem sedem populi habere consecuti sunt.
Decima vero insula Pupilia manet.
Undecima minor Clugies dicitur, in qua monasterium sancti Michaelis scitum est.
Duodecima insula Clugies maior nuncupatur. Est etiam in extremitate Venetie castrum, quod Caput argilis dicitur. Sunt etenim apud eandem provintiam quam plurime insule habitabiles.
[7.] Per hec tempora apud Constantinopolym, ut supra premissum est, Iustinus minor regnarat, vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperum, senatorum spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut archas iuberet ferreas fieri, in quibus ea que rapiebat auri talenta congereret; quem etiam ferunt in heresim Pelagianam dilapsum. Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, iusto Dei iudicio amisso rationis intellectu, amens effectus est. Hic Tyberium cesarem adscivit, qui eius palatium, vel singulas provintias gubernaret, hominem iustum, utilem, strenuum, sapientem, elemosinarium, in iudiciis equum, in victoris clarum, et, quod his omnibus supereminet, verissimum christianum. Hic cum multa de thesauris, quos Iustinus adgregaverat, pauperibus erogaret, Suffia augusta frequentius eum increpabat, quod rem publicam redigisset in paupertatem, dicens: "Quod ego multis annis congregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis". Agebat autem ille: "Confido in Domino quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes helemosinam accipiant aut captivi redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino: "Thesaurizate vobis thesauros in celos, ubi neque erugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur". Ergo de his que Dominus tribuit, congregemus thesauros in celo, et Dominus nobis augere dignabitur in seculo".
Igitur Iustinus cum undecim annis regnasset, amentiam quam incurrerat, tandem cum vita finivit. Bella sane, que per Narsetem patricium Gothis vel Francis inlata superius per anticipationem diximus, huius temporibus gesta sunt. Denique et cum Roma temporibus Benedicti pape, vastantibus omnia per circuitum Langobardis,
|
|