Valla Laurentius: Ars Grammatica

Pag 20


et spado vel qualis memoratur Sylla, monorchis .
De celo quoniam non lapsa est norma loquendi
iccirco mulieris opus non omne virique
constat voce sua, ne<c> idest discernere promptum:
dux, comes et princeps - quos nesciut illa vetustas
imperii quoniam sunt nomina, mascula fiunt
(nam regem regina marem iam reddidit olim
debenturque sue voces uxoribus horum);
mas erit et miles , si sit dignatio quedam,
quin eques atque pedes : Rome nam non eques est sed
equestri Paulina loco <vel> nata pedestri.
Numen apud verum mas extitit usque sacerdos
- hoc sed apud divos et femina munus obibat -
huic simile antistes , qui sacris prest faciundis.
Gestabant Salii clipeos, ancilia Martis,
quo quasi presultor saltavit in agmine primus:
non mage quam flamen , quam consul , femina presul ;
at vates etiam permulte sepe fuerunt:
nam datur humane menti divinitus hec vis.

180




185




190




195


Torna all'inizio