: Passio sancti Valentini episcopi martyris (BHL 8460)

Pag 240


lumen circa mediam noctis tantum apparuit, ut hi, qui in spectaculis
erant circa cubiculum, putarent intus flammas accendi. Sed spatio
unius horae transacto, surgens sanissimus puer, simul cepit uoce clara in
Dei laudibus incolumis concrepare. Audientes autem illum parentes
eius Domino canere, cuius per tres annos solum gemitum audierant,
mugitumque reddentem, omnes simul gaudentes, fores ut reseraret eis,
sanctum Valentinum exorabant. At ille dixit: «Nisi compleuero statutum
orationis numerum et hymnorum, non uobis aperiam».
Sed cum iam aurora noctis finem imponeret, sanctus Valentinus
reserat claustra cubiculi, et Cerimonem iuuenem parentibus, ac
si nichil perpessus fuisset, ab omni egritudine liberatum assignat.
Tunc Craton cum coniuge et omni domo sua credidit, et baptizatus
est. Cerimon autem uestigia sancti Valentini relinquere nulla
potuit ratione suaderi. Proculus uero et Efibus atque Apollonius,
abicientes studia humanae sapientiae, ita se contulerunt ad Dominum,
ut ultra penitus nichil humanarum legerent litterarum. Sed
conuersi ad Dominum, spiritalibus studiis se tradiderunt magistro,
cuius non tantum uerba, sed etiam facta mirabilia probarentur.
Interea per hos confluebat multitudo scolasticorum ad Chri-

Torna all'inizio