Petrarca Franciscus: Africa

Pag 162

LIBER SEXTUS


Principibus queque usa suis, quarum una reversis
Consulibus - nam forte aberant -, que summa potestas
Responsi servabat onus; dignumque movebat
Maiestate decus Latia, Liviusque morandi
Autor erat reditus. At contra intacta Metellus
Federa Romanno, fuerat qui causa petendi,
Cunta referre duci, nosset quique omnia solus.
Illa sed asperior sententia visa Levini
Optima, quae muris pellendos censuit hostes
Exploratores.
Sic sine pace retro redeunt, sine federe raptim
Et sine responso. Custodia litus ad usque
Mittitur Ausonie, ne quoquam flectere cursum
Neu fraudis moliri aliquid per Punica possint
Ingenia, atque artes nati exercere paternas
Fulvius ipse etiam Leliusque in castra iubentur
Hec patrie mandata duci non lenta referre:
Pergat qua cepit primordiaque alta sequatur
Fortunamque deosque suos, neu pacis in umbra
Destituat ceptumve sinat lentescere bellum
Fecerat interea pacis spes blanda sequestre
Ut terris securus iter pelagoque viator
Carperet intrepidique errarent equore naute
Hac spe igitur Romana ingens a litore classis
Arma ferens, homines vacuisque cibaria castris
Solverat et gemino sulcabat cerula cursu.




735




740




745




750




755

Torna all'inizio