capita propter tres principales partes terre, quarum 			c.96r.b 
quelibet vorat corpora. Posset eciam, moraliter, per 
Cerberum intelligi gule vicium, cum nomen eius sonet 
"  carnes vorans"  et adeo gulosum animal canis est, 
quod ad vomitum revertatur. Ideoque Dantes, in VI c. 
prime partis, ab illo fingit puniri gulosos, dicens: 
"  Cerbero, fiera crudele e diversa, 
con tre gole caninamente latra 
sovra la gente che quivi è sommersa. 
Gli occhi ha vermigli, la barba unta et atra, 
e ‘l ventre largo, e unghiate le mani; 
graffia li spirti, iscoia ed isquatra"  . 
Et secundum hunc modum dicemus quod Cerberus, idest 
gula, habet tria capita, quia triplex est vicium gule. Nam 
quidam peccant in quantitate plurima devorantes: alii in 
qualitate, quia, licet parum commedant, querunt tamen 
omnia electissima; tercii autem splendida et multa querunt. 
Seu fingitur habere tria capita,quia tria hominis bona 
vastat, scilicet personam, divicias et bonam famam. 
Dixit habere oculos rubeos, ut monstraretur quod gula
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |