Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber IX

Pag 253


marcescunt vires atroque in sanguine vitam
effundunt, pariterque animo pariterque favore
deficiunt, nullis committunt brachia telis.
Illi autem afflictam Frigii qui cominus urbem
barbaricis instant telis armisque fatigant,
ut primum videre acies et castra suorum
hoste premi, subita miseri novitate cohacti,
paulatim retro cedunt atque, urbe relicta,
confestim ad socios multo cum sanguine currunt.
At Tros, ut tantam sociis per proelia cedem
esse videt, sparsas castris atque undique turmas
colligit et subito vi magna surgit in hostem.
Dant sua tela Friges, instat dux Blancus et omnis
turba equitum peditumque simul miscentur in arvis:
pila sonant clipeis, haste franguntur in armis
telorumque ingens toto volat ethere nimbus,
fit cruor in terris, Teucrorum a sanguine campus
tingitur, armato desunt sua robora tergo.



230




235




240




245
Torna all'inizio