Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 34


XVI.- Sic Centurbio relicto, in planicie Paternionis castrametati, tentoria figunt. Visaque
planicie apta et spatiosa ad proeliandum, per octo dies illuc morati sunt, volentes
ut a Sarracenis inibi sibi proelium dispositum offerretur. Sed cum a speculatoribus Betuminis
Sarraceni, qui apud Regium ad comitem transfugerat et illis fidus comes et ductor comitabatur,
didicissent bellum necdum in promptu haberi, ulterius progredientes, apud Sanctum
Felicem, juxta cryptas subterraneas, hospitati sunt: quas oppugnantes, maxima ex parte
coeperunt, pluribus ex inhabitantibus interemptis. Inde progressi ad molendina, ante Castrum
- Johannis, in ripa fluminis, quod lingua eorum Guedetani dicitur - quod latine resolutum
flumen paludis interpretatur - , castrametati sunt.
XVII.- Belcamet igitur, numerosa multitudine Africanorum et Siciliensium coadunata,
bellum, quod diu disposuerat, hostibus offert, anno ab incarnatione Domini MLXI. Porro
dux, esercitum semipartiens - erant enim tantummodo septingenti - et ex ipsis duas acies
ordinans, unam fratri, ut priori, sicuti sibi moris erat, ut hostem feriat, delegat; ipse cum
altera, suos alacriter verbis exhortando, subsequi non tardat. Similiter Belcamet, cum quindecim
millia armatorum haberet, tres acies instituit, cum quibus primo quidem audacissime
hostibus occurrens, certamen iniit. Porro nostri, ex more in primo congressu fortiter agendo,
plurimos sternentes, reliquos in fugam verterunt; quos cedendo, versus Castrum- Johannis
persequentes, usque ad decem millia occiderunt. Sicque victoriam adepti, spoliis quidem
sunt ditati in tantum, ut qui equum unum in proelio perdiderit, pro uno decem recipiens:
consimili lucro ad similem exercitum accedere non dubitaret. In crastino itaque proprius
castrum progredientes, ad locum, qui est inter Castrum- Johannis et Naurcium, sola nocte
hospitati, die sequenti in monte, qui Calataxibet dicitur, tentoria figunt. Sed, quia mons
strictior erat et minus ad hospitandum exercitui sufficiens, ad Planiciem Fontium transierunt.
Comes vero Rogerius, quietis impatiens et laboris avidus, trecentos juvenes secum ducens,
usque Agrigentum praedatum et terram inspectum vadit, totam provinciam incendio concremando
devastans. Cum redit, spoliis et praeda totum exercitum abundanter replevit. Per
mensem itaque ibi perdurantes, totam provinciam, diversis incursionibus lacerantes, afflixerunt;
sed Castro- Johannis minime praevaluerunt. In ipso anno dux castrum Marci fecit.
XVIII.- Hiemem itaque vicinam praevidentes, expeditionem solvunt; Betumen vero
in sua fidelitate apud Cathaniam - sui enim juris erat - dimittentes, qui Siciliam interim

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio