Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

146


res temporales, corpus et animam. dyabolus autem non curat
de rebus, quia nihil terrenum possidet, nec curat de corpore, quia
corpus sine anima nihil valet; sed tantum curat de anima, ut
eam ad peccatum trahat. unde dicit sanctus Gregorius quod
diabolus nihil se fecisse extimat, nisi quando animam vulnerat.
verum est tamen quod dyabolus aliquando auffert
bona temporalia, aliquando ledit corpora, sicut patet in sancto
Iob, cui etiam omnia bona temporalia abstulit et corpus eius
graviter vulneravit. sed dyabolus non facit ista nisi propter animam,
ut scilicet per talem rerum ablationem et corporis vulnerationem
inducat animam ad impatientiam seu blasphemiam
et desperationem. quamvis igitur dyabolus non curet de rebus
nec de corpore, sed tantum de anima, iudices tamen et rectores
avari de omnibus curant. nam bona temporalia a subditis rapiunt,
corpora eorum opprimendo affligunt, ut per talem oppressionem
possint ab eis pecuniam extorquere. insuper animas eorum malo
exemplo corrumpunt et ad desperationem pertrahunt, et sic demonibus
sunt peiores. avari etiam iudices et rectores non curant de
re publica, sed tantum de propria. e contrario autem Romani
iudices et consules plus rem publicam quam propriam çelabant.

Torna all'inizio