AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod aequaliter est ei cura de omnibus ex parte
solicitudinis ipsius, sed non ex parte eorum quae eis providentur.
Ad secundum dicendum, quod dilectio non tantum importat id quod est ex parte
Dei, sed etiam id quod est ex parte creaturae; cuiusmodi bonum, prout est a
Deo volitum, in dilectione Dei includitur. Et quia creaturae non se habent
aequaliter ad Deum, nec possunt aequaliter bonitatem eius participare, ideo
non aequaliter omnia diligit.
Ad tertium dicendum, quod cognitio est secundum motum rei ad animam, amor
autem secundum motum animae ad res; et ideo cognitio mensuratur tantum ex
parte cognoscentis, sed amor est ex parte utriusque. Non enim dicitur magis
cognoscere, quia maiorem rem inesse alicui cognoscit, sicut dicitur magis diligere
cui maius bonum inesse vult. Unde non est simile de dilectione et cognitione.
Ad quartum dicendum, quod non dicitur magis diligere quia intensius diligit,
sed quia maius bonum vult.
Ad quintum dicendum, quod quantum ad effectum dilectionis semper eumdem
aequaliter diligit: quia semper vult ei idem bonum finaliter, quamvis non velit
quod semper habeat aequale bonum vel idem; et ideo secundum effectum non
est aequalis.
ARTICULUS 5
Utrum Deus plus diligat iustum praescitum,
quam peccatorem praedestinatum
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus diligat plus iustum praescitum quam peccatorem praedestinatum.
Proverb. 8, 17: «Ego diligentes me diligo». Sed iste peccator praedestinatus
non amat Deum, quem amat iustus praescitus. Ergo plus diligit iustum
praescitum quam peccatorem praedestinatum.
2. Praeterea, magis bonum Deus magis diligit. Sed iste iustus est magis bonum
quam ille peccator. Ergo magis a Deo diligitur.
3. Praeterea, in littera dicitur, quod magis diligit membra unigeniti sui quam
alios. Sed peccator praedestinatus non est membrum Christi. Ergo minus a Deo
diligitur quam iustus praescitus qui est membrum Christi.
SED CONTRA, dilectio causa est electionis. Sed peccatorem praedestinatum Deus
elegit. Ergo magis diligit eum quam iustum praescitum, quem non elegit.
Praeterea, illud magis diligit cui maius bonum vult. Sed peccatori praedestinato
vult maius bonum, quia vitam aeternam. Ergo magis eum diligit.
|
|