Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod nec unio cadat medium inter humanam naturam et
divinam. Nullum enim accidens cadit medium in aliqua substantiali unione. Sed
unio, cum sit relatio, accidens quoddam est. Ergo cum unio Divinitatis ad
humanitatem non sit accidentalis, sed in substantia, quae hypostasis dicitur,
videtur quod in illa unione medium cadere non possit.
2. Praeterea, si unio illa res aliqua est, aut est aeterna, aut temporalis. Si aeterna,
cum compositionem non sit intelligere sine componentibus, ut dicit Philosophus,
oporteret quod homo ab aeterno Deo unitus fuisset. Si
temporalis, cum unio sit in utroque extremorum, videtur quod aliquod temporale
in Deo sit; quod est impossibile. Ergo unio non est aliqua res cadens medium
inter humanam naturam et divinam.
3. Praeterea, si sit temporalis, cum omnia temporalia praecesserint in operibus
sex dierum, oportet quod et unio ista in operibus illis praecesserit, quod non
videtur. Ergo unio non est aliqua res temporalis quae medium inter Divinitatem
et humanitatem cadere possit.
SED CONTRA, relatio cadit medium inter extrema. Sed unio relatio quaedam est,
qua humanitas et Divinitas uniri dicuntur. Ergo mediante unione, humana natura
divinae unita est.
Solutiones
Solutio I
Respondeo, supposita distinctione in praedicto articulo praemissa, sciendum
est, quod in unione humanae naturae ad divinam nihil potest cadere medium
formaliter unionem causans, cui per prius humana natura coniungatur quam
divinae personae: sicut enim inter materiam et formam nihil cadit medium in
esse quod per prius sit in materia quam forma substantialis; alias esse accidentale
esset prius substantiali, quod est impossibile; ita etiam inter naturam et
suppositum non potest aliquid dicto modo medium cadere, cum utraque
coniunctio sit ad esse substantiale. Sed sicut adventum formae in materiam
praecedunt ordine fiendi disponentia formaliter et materialiter, quibus materia
redditur idonea ad susceptionem formae; ita etiam in humana natura inveniuntur
quaedam superaddita, quibus redditur decens ut assumatur a divina persona,
ut scientiae et virtutes et huiusmodi: unde ista possunt quodammodo dici
medium congruentiae.
Ad primam ergo quaestionem dicendum, quod sicut in 2 sentent., 26 dist.,
Magister dicit, gratia dupliciter dicitur: uno modo ipse Deus gratis dans, vel
gratuita voluntas eius; alio modo donum aliquod gratis datum. Primo ergo
modo accipiendo gratiam, gratia est medium unionis quasi unionem efficaciter
|
|