Ad tertium dicendum, quod Christo in ascensione non accrevit aliquod gaudium
neque quantum ad intensionem, neque quantum ad numerum eorum de
quibus gaudendum erat: quia perfectum gaudium de omnibus ab instanti suae
conceptionis habuit: sed accrevit sibi novus modus gaudendi: quia de illo de
quo prius gaudebat ut de futuro, tunc gaudebat ut de praesenti.
Ad quartum dicendum, quod per passionem Christi omnia impedimenta fuerunt
a nobis amota et omnia bona data quantum ad meritum, quia scilicet per passionem
Christus nobis meruit praedicta; sed oportuit ut per effectum in illa
bona per eum induceremur, quasi in corporalem possessionem eorum quae iam
nobis emerat. Dona autem gloriae in tribus consistunt. Primo in visione divina,
quae est beatitudo animae; et hoc per effectum contulit descendendo ad inferos.
Secundum est gloria corporis; et hoc inchoavit in sua resurrectione. Tertium est
locus congruus; et hoc praestitit in sua ascensione. In baptismo autem caeli
aperti sunt in signum quod per baptismum, quem tunc inchoabat, in quo passio
eius operatur, plenarie caeli aditus pateret nobis.
Ad quintum dicendum, quod corporalis praesentia Christi in duobus poterat
esse nociva. Primo quantum ad fidem: quia videntes eum in forma in qua erat
minor Patre, non ita de facili crederent eum aequalem Patri, ut dicit Glossa
super Ioannem. Secundo quantum ad dilectionem: quia eum non solum spiritualiter,
sed etiam carnaliter diligeremus conversantes cum ipso corporaliter;
et hoc est de imperfectione dilectionis.
ARTICULUS 2
Utrum motus ascensionis fuerit violentus
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod motus ascensionis fuerit violentus. Act. 1: «Elevatis manibus
ferebatur in caelum». Sed latio, ut dicitur 7 Physic., est species motus
violenti. Ergo ascensio sua fuit violentus motus.
2. Praeterea, in corpore suo, cum esset solidum, dominabatur terra. Sed omne
tale naturaliter movetur deorsum, et per violentiam sursum. Ergo illa ascensio
erat violenta.
3. Praeterea, omnis motus naturalis causatur ex motu caeli. Sed caelum non
habebat aliquam causalitatem supra corpus Christi. Ergo motus ille non erat
naturalis.
4. Praeterea, omnis motus qui est in locum peregrinum mobili, est motus innaturalis.
Sed ascensio Christi fuit huiusmodi: quia dicit Gregorius,
super illud: «“Homo quidam peregre proficiscens”: Caro
ad peregrinandum ducitur, dum per Redemptorem in caelo collocatur». Ergo
illa ascensio fuit motus violentus.
|
|