Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 18


his verbis utitur vel uti debet: " Invictissimo domino
H(enrico) dei gratia sicut supra C(onstantia) eius uxor fidelissima
romanorum imperatrix et semper augusta quicquid
dilectionis et reverentie potest ". Et sic omnes regine possunt
salutare maritos suos mutatis nominibus dignitatum et
propriis secundum quod mutari debent. Et nota quod imperatrices
et regine ac omnes mulieres debent plurimum honorare
maritos suos in salutationibus et in omnibus aliis, quia,
sicut ait apostolus, ' caput mulieris est vir '.
Imperatrix hoc modo salutat vel salutare
potest reginas: " Dilectissime amice sue A(gneti) forma et
morum elegantie decorate et dei gratia regine Francie C(onstantia)
eadem gratia romanorum imperatrix et semper augusta
salutem cum indissolubili vinculo amoris ". Et sic possunt
se salutare ad invicem omnes regine ac magne domine
mutatis his que mutanda sunt convenienter. Et est sciendum
quod mulieres appetunt laudari quia vulpis amat fraudem,
lupus agnum, femina laudem. Qualiter autem imperatores,
reges et regine adinvicem se salutant ex supradictis facile patebit
si sciveris revolvere ac mutare secundum quod oportebit.
Imperator salutat episcopos cardinales hoc modo: " H(enricus)
dei gratia sicut supra A(lbino) venerabili albanensi episcopo
salutem et omne bonum ". Presbiteros cardinales hoc
modo: " H(enricus) dei gratia sicut supra M. viro venerabili
tituli sanctorum Johannis et Pauli presbitero cardinali salutem
et omne bonum ". Et si fuerit amicus eius appellat eum
" specialem amicum ". Et sic salutat omnes archiepiscopos et
episcopos extra imperium suum commorantes. Omnes alios
clericos tam archiepiscopos quam episcopos, tam duces quam
marchiones, tam comites quam consules civitatum et omnes

Torna all'inizio