Salimbene de Adam: Cronica

Pag 904


vadit. Habet enim cor vanum et vana sequitur et vana inveniet,
nec Deum timet nec hominem reveretur. De eo et de sequacibus
suis supra magnum tractatum composui et descripsi, carta CCC17.
De quodam Brixiensi quem diabolus decepit et postmodum strangulavit.
Item, millesimo supraposito, mortuus est in civitate Regina
quidam Brixiensis, qui prius docuerat pueros psalterium legere,
et simulabat se paupertatem habere, et ibat mendicando et interdum
cum simphonia cantando, ut melius acquirere posset. Hic
imaginatus est diabolico spiritu quod fames magna esset futura, et
ideo assabat frusta panis et ponebat in scriniis, ut diu conservarentur
contra famem quam sperabat fore futuram. Et in sacculis
reponebat farinam valde calcatam, quam similiter ponebat in
scrineis, volens adhibere remedium infortunio famis, quam, ut
diximus, suggerente diabolo sperabat fore futuram. Sed, sicut
dictum fuit illi diviti evangelico qui congregaverat omnia bona
sua, sperans ea in posterum pacifice possidere: Stulte, hac nocte
animam tuam repetunt a te; que autem parasti cuius erunt?, Luc. XII,
ita accidit miserrimo isti. Nam quodam sero infirmatus est graviter
preter solitum. Et, cum esset solus in domo, clausit hostium
super se cum repagulo diligenter, et nocte illa fuit a diabolo turpiter
suffocatus et malo modo et inhoneste tractatus. Cumque
non appareret in crastinum, ostium deiecerunt violenter homines
vicinie cum mulieribus et pueris congregati et eum mortuum
iacentem in terra viderunt. Et invenerunt farinam iam fetidam
in saccis in uno scrinio et duo alia scrinia invenerunt plena frustis
panis assati. Et invenerunt quod habebat duas domos in civitate
Regina in diversis viciniis, quas habuit commune Reginum, ut
impleretur quod dici usualiter solet: «Quod non accipit Christus,
accipit fiscus».

Torna all'inizio