Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 150


SED CONTRA, actus determinatus est determinatae potentiae. Sed eligere est quidam
determinatus actus, qui libero arbitrio assignatur. Ergo liberum arbitrium
est determinata potentia.
Praeterea, nihil quod est unum simpliciter in natura, constat ex pluribus, nisi
illa vel alterum eorum a sui natura transmutetur. Si ergo liberum arbitrium ex
pluribus potentiis conficiatur, vel non erit aliquid unum, vel hoc erit unum cum
corruptione quarumdam potentiarum animae: quorum utrumque est inconveniens.
Ergo liberum arbitrium non colligit diversas potentias.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quidam posuerunt liberum arbitrium non esse
determinatam potentiam, sed colligere omnes vires rationalis animae, sicut
totum universale suas partes. Hoc autem non videtur conveniens, tum quia
oporteret quod multiplicatis potentiis liberum arbitrium multiplicaretur secundum
esse (multi enim homines sunt multa animalia, et non unum) tum quia
oporteret quod ratio liberi arbitrii in singulis potentiis salvaretur; quod non
potest esse, quia actus qui libero arbitrio assignatur, non est cuiuslibet potentiae
sed alicuius determinatae.
Et ideo alii dicunt, quod liberum arbitrium colligit plures potentias, sicut totum
integrale partes suas. Nec hoc iterum conveniens videtur: quia potentiae non
possunt esse partes integrales alicuius unius si accipiatur unum simpliciter;
nisi forte dicatur unum quod est aggregatione vel ordine unum. Liberum autem
arbitrium non debet sic esse unum, sed simpliciter, cum sibi unus actus
attribuatur.
Quidam autem dicunt, quod liberum arbitrium colligit plures potentias, scilicet
voluntatem et rationem, sicut habitus utriusque, propter quod facultas voluntatis
et rationis dicitur. Sed etiam hoc improprie dicitur: quia si nomen habitus
proprie sumatur, non potest esse immediate unus habitus duarum potentiarum,
quia unus habitus ad unum actum ordinatur, qui est unius potentiae.
Et ideo aliter est dicendum, quod aliquid dicitur colligere plura dupliciter: uno
modo essentialiter, sicut totum colligit partes suas; alio modo virtualiter, sicut
quando virtus plurium rerum in uno participatur. Secundum hoc ergo dico,
quod liberum arbitrium non colligit plures potentias essentialiter, sed virtualiter,
quasi una potentia determinata. Sic enim est in potentiis animae, quod cum
omnes ab essentia animae oriantur, quasi proprietates ab essentialibus rei, est
tamen quidam ordo huiusmodi originis, ut scilicet origo unius potentiae originem
alterius praesupponat, qua mediante quodammodo ab essentia animae
procedat: quod ex actibus considerari potest. Actus enim unius potentiae necessario
actum alterius praesupponit: sicut actus appetitivae actum apprehensivae:
et inde est quod sicut virtus essentiae animae in potentia relinquitur, ita

Torna all'inizio