Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1026


Ad quartum dicendum, quod exclusio a visione Dei potest dici aeterna propter
duo. Aut quia in eo qui excluditur, non est virtus ad finiendum istam exclusionem,
neque dispositio ad recipiendum effectum alicuius terminantis; et sic efficitur
aeterna in obstinatis qui sunt in inferno, unde ipsi nunquam reparabuntur.
Aut dicitur aeterna, quia non est virtus in excluso, ad terminandum exclusionem,
quamvis sit in eo dispositio ad recipiendum effectum alicuius terminantis;
et sic homo per peccatum etiam actuale mortale meretur exclusionem aeternam,
quamdiu est in vita ista; sed quando transit a vita ista, si sine gratia transit,
efficitur aeterna secundum primum modum.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod congruum etiam fuit quod natura
humana per satisfactionem repararetur. Primo ex parte Dei, quia in hoc divina
iustitia manifestatur, quod culpa per poenam diluitur. Secundo ex parte hominis,
qui satisfaciens, perfectius integratur: non enim tantae gloriae esset post
peccatum, quantae erat in statu innocentiae, si non plenarie satisfecisset: quia
magis est homini gloriosum ut peccatum commissum satisfaciendo plenarie
expurget, quam si sine satisfactione dimitteretur; sicut etiam magis homini gloriosum
est quod vitam aeternam ex meritis habeat, quam si sine meritis ad eam
perveniret: quia quod quis meretur, quodammodo ex se habet, inquantum illud
meruit. Similiter satisfactio facit ut satisfaciens sit quodammodo causa suae
purgationis. Tertio etiam ex parte universi, ut scilicet culpa per poenam satisfactionis
ordinetur; et sic nihil inordinatum in universo remaneat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod esse rei praecedit operari ipsius; et ideo non
potest esse quod aliquis per suam operationem in esse constituatur, nec quod sit
aliquo modo causa sui ipsius; sed sicut homo est causa suae corruptionis peccando,
ita et decens est ut sit quodammodo causa suae purgationis satisfaciendo.
Ad secundum dicendum, quod in hoc quod Deus per satisfactionem hominem
reparari voluit, maxime manifestatur eius misericordia: quia non tantum culpam
ab eo voluit removere, sed etiam ad pristinam dignitatem humanam naturam
integraliter reducere: quae quidem dignitas perpetuo in natura manet, sed
poena ad modicum transit; unde magis manifestatur misericordia in perducendo
ad aeternam dignitatem, quam in dimittendo temporalem culpam.
Ad tertium dicendum, quod naturae, prout consideratur in nuda contemplatione,
non est agere; sed agere est personae subsistentis in natura. Sicut igitur
peccatum naturae inductum est ex actione personae peccantis, ita oportet quod
actus personae satisfacientis, pro natura satisfaciat.

Torna all'inizio