Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 656


Ad tertium dicendum, quod cum dicitur, Pater intelligit, non connotatur aliquid
respectu cuius Filius possit esse principium; et ideo non potest dici, quod Pater
per Filium intelligat vel sciat, sicut dicitur in illis quae effectum in creatura
important.
Ad quartum dicendum, quod primum dicitur quo non est aliquid prius. Illa
autem auctoritas Patris respectu Filii, inquantum Filius a Patre habet et esse et
operari, ratione cuius Pater per Filium operatur, non facit Patrem Filio maiorem
vel priorem esse. Unde non sequitur quod Filius non sit prima causa ex
hoc quod Pater per Filium operatur.
EXPOSITIO TEXTUS
«Hic notandum est, quod dies diversis modis accipitur in Scriptura». Hic ponit
acceptiones diei. Una est secundum quod dicimus diem naturalem qui habet
viginti quatuor horas; et sic sumitur quod habetur Gen. 1, 5: «Factum est
vespere et mane dies unus». Alio modo secundum quod dicitur artificialis, scilicet
tempus quo sol nostrum hemisphaerium illuminat; et hoc modo sumitur cum
dicitur, ibid., quod tenebras appellavit noctem, et lucem diem.
«Qui non ab aurora, sed a plena luce inchoavit». Videtur hoc esse falsum; quia
a plena luce, quae est in meridie, usque in mane alterius diei non sunt viginti
quatuor horae; et ita primus dies non habuisset tot horas, sicut in littera dicitur.
Ad quod dicendum, quod in primo die dicitur dies non habuisse auroram, non
quod lux illa quae suo motu diem faciebat, in oriente creata non fuerit, sed quia
primae illi illuminationi tenebrae commixtae non erant, sicut modo est; eo
quod aurora nunc est finis noctis et principium diei, quod tunc non contingit.
«Potest et aliter illud accipi». Haec expositio differt a praedicta in hoc quod
praedicta sumebatur secundum operationem quam Filius a Patre habet; haec
vero sumitur ex parte operantis, secundum quod Filius qui est operans, a Patre
est.
«Si enim causa eius Pater est, secundum quod Pater est; multo amplius eorum
causa est quae per Filium facta sunt». Hic communiter et improprie
Chrysostomus loquitur. Non enim proprie in divinis personis causa recipitur;
sed nomine principii utimur ad signandum originem personarum; et de hoc in
primo libro dictum est.

Torna all'inizio