Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 122


Quod humilitas dici debet honoris amativa,
et quod omnis magnanimus
est humilis.
Cap. XXV.

Philosoohus 4. Ethicorum mediocriter se ingerentem
honoribus, non appellat magnamimum, sed temperatum.
Cum igitur habere temperantiam in honoribus,
sit idem, quod habere humilitatem: virtus illa, quae moderationem
animi, et quandam humilitatem animo importat,
quam Philosophus appellat honoris amativam,
quia tendit in mediocres honores, quaedam humilitas
dici potest. Sed si sic dicimus, quaedam dubietates insurgunt.
Nam omnis magnanimus est honoris amativus,
sicut omnis magnificus est liberalis: quare si honoris
amativa esset quaedam humilitas, omnis magnanimus
esset humilis: quod videtur esse oppositum in obiecto,
quia humilis alios reveretur, magnanimus vero ( ut dicitur
4. Ethicorum) alios despicit. Sciendum igitur quod
nisi omnis magnanimus esset humilis, non dedissemus
principibus congruum documentum, quia docuissemus
eos esse sine virtutibus, cum absque humilitate virtutes
haberi non possint. Ad plenam igitur declarationem
veritatis ostendendum est, quod sine humilitate nullus
potest esse magnanimus. Magnanimitas autem et humilitas,
et huiusmodi virtutes morales, esse habent circa
animi secundum rationem, quia moderant passiones nostras,
ne deviemus a bono rationis. Sed quod passiones deviare
nos faciant a bono secundum rationem (ut supra dicebatur)
dupliciter potest contingere. Primo, prout passiones
nos inclinat ad ea quae ratio vetat. Secundo, prout
nos retrahit ab eo quod ratio dictat. Quare cum passiones

Torna all'inizio