Exempla Exordiorum edita a Gasparino Bergomensi
Exemplum exordi, quando habemus dubium genus cause.
Nisi persuasum haberem, iudices, vos ea virtute et prudentia esse, ut unamquanque rem magis ex sua causa, quam ex eventu iudicaretis, non auderem in hoc ipso defensionis officio versari, qui etsi a vobis pro vestra sapientia probari non dubitem, tamen quia ex altera parte nonnullam videtur reprehensionem habere, vererer ne si mihi apud alios dicendum esset, aliquam calumniam orationi mee afferret. Sed vestra me singularis modestia recreat ac reficit iudices, quum attendo quid in ceteris iudiciis vestris semper senseritis. Spero enim vos iudicaturos quicquid a me responsum erit criminibus, que a patre meo ceteris in rebus prudentissimo obiecta sunt contra Semproniam matrem meam, feminam castissimam atque honestissimam, magis idipsum pietati nostre et equitati prestare, quam ut stare in iudicio contra patris accusationem videar. Respondeo ergo his, que ab illo dicta sunt, venia prius a vobis et ab eo itidem impetrata.
Exemplum exordii per principium, quum habemus genus cause humile: verbi gratia si quis de familia pretoris surripiens res minimas, accusationem coram iudicibus hoc modo facturus esset.
Magnum instat, iudices, nostre civitati periculum, nisi estinguantur odia et seditiones, quas oriri quotidie video propter privatas et publicas iniurias, que in dies civibus nostris inferuntur ab his, quos ad custodiam urbis constituistis, quum enim omnia ibi concessa arbitrantur. Sepe accidit ut ex rebus minimis ad arma concurratur, que res nisi vestra auctoritate et imperio maiorum cohibeatur. Plane video rem istam ad eversionem publici status pertinere. Exponam itaque vobis, iudices, quibus ex causis omnis ista indignatio et discordia constata sit, et postea magis magis et in dies excitabitur.
|
|