Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 221


opere et maximis colupmnis ecclesia levaretur, in cuius
ecclesie fronte ita, deauratis litteris, legebatur :
Queque vides, ospes, pendencia celsa, vel ima,
Vir Domini Iosue struxit cum fratribus una.
erat enim ipsa ecclesia in longitudine habens passus triginta sex,
et in latitudine cum ipsas porticus passus sedecim, <in altitudine
passus XII. usque ad trabes> cameras quoque iuxta sacras edes
firmissimas habens. perfectis igitur edificiis, invitatur ad eiusdem
ecclesie sollepmnia dedicacionis Augustus, quique gaudens et letus
cum sua regina, eiusdem felicissimi abbatis Iosue germana sorore,
ac magna multitudine utriusqe condicionis et sexus advenit.
adest et apostolicus papa primus Paschalis cum collegio sacro
episcoporum, cardinalium, diversorum clericorum atque innumera
multitudine fidelium populorum undique concurrencium, et cum
maxima exulticione et leticia predictam dedicant basilicam, ubi
eadem die rex et regina dona contulerunt magnifica. per singulas
denique colupmnas singulas palliorum cortinas pendere iussit regina,
que colupmne hinc et inde simul fuerunt triginta due. ab
incarnacione Domini tunc agebatur annus octingentesimus octabus,
et indiccio prima. certe nos, qui nunc vidimus, vel qui tunc
illis videre temporibus, satis mirari posse illius ecclesie magnitudinem
vel pulchritudinem in his regionibus.

Torna all'inizio