Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 850


AD OBIECTA
Ad primum tamen dicendum, quod non est simile de Christo et de aliis: quia
ipse erat verus viator et comprehensor; unde simul erat in actu perfecto quantum
ad utramque vitam etiam secundum actus viae.
Ad secundum dicendum, quod Angeli ex ordine naturae sunt medii inter Deum
et homines: et ideo eis competit ministerium custodiae, et huiusmodi; non
autem animabus sanctorum.
Ad tertium patet solutio per id quod dictum est in corp.
Ad alia etiam patet solutio ex praedictis.

Torna all'inizio