Boncompagnus de Signa: Palma

Pag 108


secreta revelant et quodam amicabili dilectionis vinculo federantur,
nichil tamen ad nuntium, sicut nichil ad asinum, si auro fuerit oneratus.
Ubi fuerit inventa.
Ubi autem ars ista primo fuerit inventa me nullatenus profiteor
scire. Audivi tamen in Grecia, quod cum Israelitici sub pharaonis iugo
captivi tenebantur in luto et latere quodam tempore illos sibi compulit
servire, nec audebat unus alteri suam exprimere voluntatem. Unde Moyses
cepit scribere super lateres recentes et quedam populo israelitico per
tales literas intimare. Alii dicunt, quod in archa Noe fuerit reperta. Quidam
enim in folio lauri cuidam filio Noe scripsit, ut patris pudenda
cooperiret. Utrum autem hec sint vera vel fabulosa, penitus ignoro. Hoc
autem sub silentio preterire non duxi, quod sub epistolari stilo privilegia,
testamenta et confirmationes continentur.
Quid sit privilegium.
Privilegium est quedam voluntaria et auctoritabilis concessio, que
semper a maiori persona minori confertur.
Unde dicatur.
Dicitur autem privilegium privatum legale, quia quadam privata lege
multa per privilegium conceduntur. Porro istud legale privatum primo
semper private id est in absconso acquiritur, et private ad curias accedunt,
qui volunt privilegia id est privatas leges inpetrare. Vel dicitur
privilegium quasi aliquid lege apropriatum. Nam apropriata lex esse
dicitur, quando extra communes leges aliquid alicui ex gratia conceditur.
Quid sit confirmatio.
Confirmatio est sententie date vel dignitatis concesse rationabilis
approbatio.
Quid sit testamentum.
Testamentum est ultime voluntatis dispositio.
Unde dicatur.
Testamentum dicitur a testibus, quia sine testium subscriptione
sive adhibitione fieri non potest. Vel dicitur testamentum a testor
testaris, vel a testatore. Nam ille dicitur testator, qui testamentum
fieri iubet.

Torna all'inizio