preteriti participii, qualis est ille, in quem fit reconversio; et in
omni reconversione, quę fit in accusativum, precedens verbum
est mutandum in talem casum preteriti participii, qualis est per
quem fit reconversio, quod si verbum regat accusativum, sine reconversione
in ablativum absolutum preteriti participii commutabitur.
Horum exempla hec sunt: "Deus correptor est hominis
quem diligit", Deus correptor est hominis a se dilecti; "amo
Iohannem qui obsequitur mihi", amatus a me Iohannes obsequitur
mihi; "deservi Iohannem et adhesi Martino", <deserto Iohanne
adhesi Martino>.
5. Item de nominativo communiter dicimus quod in omni reconversione,
quę per nominativum fit, sequens verbum est mutandum
in talem casum presentis participii, qualis est ille, in
quem fit reconversio; et in omni reconversione, quę in nominativum
fit, precedens est mutandum in talem casum presentis participii,
qualis est per quem fit reconversio. Exempla horum hec:
"misereor Iohannis qui mihi famulatur", misereor Iohannis famulantis
mihi; "Iohannes famulatur mihi, quem diligo", Iohannem
famulantem mihi diligo.
In his notandum quod <'in'> notat precedens verbum, 'per' vero
sequens; et quod in commutationibus 'in' ad 'per', et 'per' ad
'in' spectat.
6. Quando reconversio fit in obliquum per obliquum, quorum
neuter sit accusativus, nulla huiusmodi commutatio facienda est,
ut: "auxilior Iohanni, cuius tu non misereris".
7. Verborum quibus 'quod' vel 'ut' preponuntur varię et multiplices
commutationes sunt, quę facilius per exempla in ceteris similibus
cognoscuntur, quam per traditionem regularum discunt<ur>:
unde exemplis tantummodo insistemus.
|
|