INCIPIT EPISTOLA
Magnificentissimae atque Dei gratia invictissimae inter orthodoxarum choro associande
Domine Matildi, infimus omnium presbiterorum Donizo piis meritis,
quicquid valet humanitus, et quicquid est sibi divinitus.
Cum ad clarorum principum mausoleum iam per quinque lustra nostra
resideret humilitas, nullamque ex eis videret memoriam quod apicum commendaret perpetuitas,
accidit quando nuper vestri honoris sublimitas Canossam deduci arcas iussit marmoreas ad
tumulandum dignius eorum corpora ut ea quae ex eis a senibus et veracioribus nostris temporibus
viris, nostra audierat parvitas, ferventi zelo carmine heroico nostra temptaverit
carazare imperitia, ne tantorum heroum laterent acta fortia et illustrissima quod ad effectum
perduximus Christi amminiculante benivolentia. Et quia largiente superno opifice vos eis
imparem in nulla esse gracia ad tocius regni pervenit noticiam, quamvis rex sapiens dicat,
ne laudes quemquam in vita sua, tamen quia in nullo deteriorari inde arbitramur vestram
auream dignitatem seu scientiam, reperiamusque a precipuis poetis antiquis potestatibus
exibita carmina laude dignissima, utpote Oracius Octaviano Augusto scribit:
Presenti tibi maturos largimur honores,
|
|