Bernardus Magister: Introductiones prosaici dictaminis

Pag 30


uelud possum libenter intendo. Hinc est utique, quod uisis uestre paternitatis litteris, quibus uos aduersitatem sustinere mihi significastis, continuo duces, marchiones, comites et uniuersos Romani regni barones, quos potui, ad meam presentiam conuocaui et omnium habito consilio statuto tempore ad uos Aritium uenire disposui. Uestre itaque est pro Romani imperii incolumitate omnipotentem Dominum exorare, ut per suam pietatem et largum beneficium suam me misericordiam sequi et preuenire cognoscam.
XXXIV.
Epistola imperatoris omnibus de regno suo.
CORRadus Dei gratia Romanorum imperator augustus uniuersis ducibus, principibus, marchionibus, comitibus et omnibus Romani regni baronibus gratiam et bonam uoluntatem. Quamuis celestis architector, qui omnia creauit, ex nulla preiacente materia nos Romani regni maiorem locum per suam sanctam misericordiam fecerit obtinere, uos tamen secundario membra uoluit constituere, ut quod per se caput facere non ualeret, uestra uniueristas cum integritate suppleret. Notum sit uobis dominum apostolicum suis nobis litteris significasse, quod Romani, qui sue uoluntati parere deberent, eum a propria sede expulerint et, unde lacrimas continere non poterat, cardinales ceperint turpiter et inhoneste tractauerint. Cuius rei causa nos plurimum rogando mandauerit, quatinus nobis collectis, qui nostri regni uires esse cognoscimini, proxima beate Marie festiuitate Aritii sui nos conspectui presentemus, ubi siquidem quicquid est Deo concedente facturus, eum uelle facere nostro consilio recognouimus. Quia igitur tam benigni patris nostri uoluntatem minime preterire debemus, uobis uniuersis firmiter dicendo mandamus, quatinus armis susceptis, fidelibus undique conuocatis ita honeste paremini, quod statuto ab eodem domino termino eius presentiam sicut nos decet adire possimus.

Torna all'inizio