et eam in obedientijam Monasterii Piscariensis
perpetuo subdidit.
Obitus Dominici Abbatis, et Episcopi
Valvensis.
Igitur Domnus Dominicus Valvensis Episcopus
et Piscariensis Abbas, in expletione
vitae suae, et consummatione dierum suorum
in caritate radicatus et fundatus diligebat proximum
tanquam seipsum, et Deum ex toto
corde, tota anima, et tota virtute, in tantum,
ut si tempus persecutionis adesset, libenter pro
Deo sanguinem funderet, et quonjam martyrium
non solum est quod accipitur sanguinis
effusione, sed abstinentia vitiorum, et carnis
miseratione, longum traxit martyrium; qui
quamdiu vixit mortificavit membra sua secundum
Apostoli dictum. Et quia Deus volebat
eum de terris ad coelestia trahere, in Abbatia,
quam regendam susceperat dedit ei finem
vitae, et voluit ut cum Sancto Widone,
cujus successor extiterat, in uno eodemque Sarcofago
haberet locum sepultum. Obiit autem
quinto Idus Martii, tempore victoriosissimi Imperatoris
Henrici, accepitque a summo Judice
stolam immortalitatis, et coronam gloriae, illi
sociatus in Coelis, cujus successor extitit, et
in cujus sepulchro meruit sepeliri. Vixit autem
in regimine Monasterii Sancti Clementis
Piscariensis viginti octo annis, mensibus sex,
diebus decem.
1072.
Eodem tempore Alexandro Papi defuncto,
Ildebrandus Archidiaconus in Papam Gregorium
est ordinatus, mense Aprilis, anno Dominicae
Incarnationis millesimo septuagesimo secundo.
1073.
XXIII. ABBAS TRASMUNDUS.
Post obitum vero Domni Dominici Valven¬sis
Episcopi et Piscariensis Abbatis,
eum Fratres diutius nollent sine Rectore ma¬nere,
ne res Ecclesiae decrescerent, cum Cle¬ricis
Sancti Pelini, qui similiter Pastore carebant,
Romam tetenderunt, et habito consilio, cum
non possent ad Imperatorem ire quia jam
discordia et dissidium inter Romanam Ecclesiam
et Imperium Teutonicorum parabatur,
ad praesentiam Apostolicae Sedis processerunt,
Agnitis itaque causis utriusque Ecclesiae in Ro¬mana
Curia, Trasmundus quidam Monachus,
nobilis vir, frater Oderisii, qui post Domnum
Desiderium fuit Abbas Sancti Benedicti, in electionem
ejus utriusque concordantibus et con¬sentientibus
a Domno Papa Gregorio, et Monachis
Sancti Clementis in Abbatem, et Clericis
Sancti Penini in Episcopum honorabiliter est da¬tus,
anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu
Christi MLXXIII.
Qui Venerabilis Papa Gregorius in universali
Concilio quod Romae celebravit contra
Normannos, et alios invasores, de praediis et
possessionibus Monasterii Sancti Clementis specialem
sententian multumque timendam taliter
promulgavit.
|
|