Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

218


quoque ventorum ac vehementius solito turbavit mundum
frequentia conbustionum. Quod multarum calamitatum
experimento omniumque malorum probatur omnimodis
incremento.
12. Preterea quoquo modo se habeat ethimologia vocabuli,
quecumque tamen sunt a nobis re super hac in preteritis recitata,
nemo sane mentis arbitretur inpugnando veritatem aut
repugnando iustitie fore prolata, cum neutrum liceat. Si
qua enim sunt aliorum bene dicta vel acta, non improbamus
nec ullo modo dissentimus ab illis omnibus, qui venales reprobant
consecrationes et sacrorum incontinentias ordinum, ea
tamen ratione, ut a Paulo non discrepemus auctore. Ait enim:
Omnia honeste et secundum ordinem fiant . Cui etiam consonat
lex illa Mosayca: Iuste quod iustum est prosequeris .
Quod nequit aliter omnino compleri, nisi sua singulis quibusque
serventur iura ordinibus ac personis. Dispertita enim sunt
clericorum et laycorum eorumque inter semetipsos officia.
Quemadmodum in uno corpore multa quidem sunt membra,
non autem eundem actum
possident omnia ; que si inpediantur
alterutro, corrumpitur omne corpus. In sancta igitur
ecclesia, hoc est in Christi corpore, necesse est, ut iusto
pensentur omnia moderamine. Clerus atque populus suo
quisque fungatur officio, prefixo sibi contentus limitte dicente
domino: Circumdedi mare terminis et dixi: huc usque venies
et
ultra non procedes . Cor humanum est mare. Ipsi vero episcopi

Torna all'inizio