Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 74


nusquam magis, nusquam atrocius grassari solet humana
temeritas, et, quod mirari possis, non segniores
ad hoc videas animos senum quam iuvenum, orborum
quam parentum, regum quam tyrannorum. Quod si
tanto conatu peti dominatus solet, quanto maiore necesse
est conservetur? Neque enim tantopere miserum
est non ampliare imperium quam imminuere, neque
tam deforme tibi alterius regnum non accedere tuo
quam tuum accedere alieno. Nam quod ab rege aliquo
aut populo legimus nonnullos prepositos regno aut urbibus,
id factum est non de prima nec de maxima, sed
de postrema quodammodo ac minima imperii parte,
atque ea ratione, ut donantem, qui donatus est, quasi
dominum et se ministrum illius semper agnosceret.
10 Nunc queso, nonne abiecto animo et minime generoso
videntur esse, qui opinantur Constantinum
meliorem a se imperii alienasse partem (non dico Romam
Italiamque et cetera, sed Gallias, ubi ipse prelia
gesserat, ubi solum diu dominatus fuerat, ubi sue glorie
suique imperii rudimenta posuerat), hominem, qui
cupiditate dominandi nationibus bella intulisset, socios
affinesque bello civili persecutus imperio privasset;
cui nondum perdomite ac profligate reliquie essent
alterius factionis; qui cum multis nationibus bella
gerere non modo soleret spe glorie imperiique, sed
etiam necesse haberet utpote quotidie a barbaris lacessitus;
qui filiis, qui coniunctis sanguine, qui amicitiis
abundaret; qui senatum populumque Romanum huic
facto repugnaturum nosset; qui expertus esset instabilitatem
victarum nationum et ad omnem fere Romani
principis mutationem rebellantium; qui se meminisset
more aliorum Cesarum non electione patrum consensuque

Torna all'inizio