alii aliis sunt prelati. Quamdiu enim durabit 				  c.81v.b  
mundus, Angeli Angelis et homines hominibus et 
demones demonibus preferentur. Sed, post Generale 
Iudicium, omnis creaturarum prelacio erit vacua, 
prout docet Apostolus in XV ad Cho.  Nam, secundum 
modum sciencie maioris vel minoris, maiores 
vel minores prelaciones tenent. Nam alii uni provincie, 
alii uni tantum homini et alii tantum presunt uni 
vicio"  . Require in eodem li. c. XIII. Hinc est quod 
sub nomine demonis Matheus VI divicias vocat Mammonas3. 
Cum Mammona demonis nomen sit, prout 
scribit prefatus Magister Sentenciarum, "  Sirii eciam 
divicias eodem vocant nomine. Nec tamen hoc ideo 
fieri credas quia dyabolus possit dare vel auferre divicias 
quibus velit, sed quia eis utitur temptando ac decipiendo 
homines"  . Require in eodem li. c. VII, XVII.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |