Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 10


IV.
DIFFINITIO ORATORIS
Orator est vir bonus dicendi peritus, qui in publicis
et privatis negotiis plena et perfecta eloquentia utitur.
V.
DE OFFICIO EIUSDEM
Officium oratoris est de his rebus dicere posse, que
ad usum civilem sunt legibus et moribus institute, cum
assensu auditorum, quoad eius fieri potuerit. Hoc
ideo dicitur quia, sicut Aristoteles inquit in Topicis , nec
orator omnino suadebit, nec semper sanabit medicus,
sed, si ex contingentibus nil omisit, disciplinam perfectam
dicitur habuisse.
VI.
DE TRIBUS GENERIBUS CAUSARUM QUE
AD ORATOREM PERTINENT
Tria sunt causarum genera que ad oratorem pertinere
noscuntur: demonstrativum, deliberativum, iudiciale .

Torna all'inizio