timor, sed timor amittendi gloriam, et honorem,
habet speciale nomen, et dicitur verecundia, vel erubescentia.
verecundia ergo est quidam timor, et reducitur
ad timorem. Viso, quomodo zelus et gratia recucuntur
ad amorem: et quomodo verecundia reducitur ad timorem.
Restat videre, quomodo invidia, misericordia, nemesis
sive indignatio reducuntur ad tristitiam. Sciendum ergo
haec tria esse species tristitiae. Nam aliquis tristari putest,
vel de malo alterius, vel de bono. si tristatur de malo, et
maxime si credit ipsum indigne pati illud malum, sic est
misericordia. nam (ut dicitur 2. rhetor.) misericordia
nihil aliud est, quam tristitia quaedam super apparenti malo
corruptivo, vel contristatio eius, qui indigne patitur malum
illud. Si vero sit tristitia non de malo alterius sed de
bono, hoc potest esse tripliciter, vel de bono secundum
se, et sic est invidia. nam Invidia (ut dicitur 2. rhetor.)
nihil est aliud quam tristitia quaedam super appetenti actione
aliquorum bonorum circa similes, non ut aliquid
sibi, sed propter illos. Invidia enim est dolor de appetenti
bono alicuius. nam quia ipse non habet illud bonum,
sed quia alter, cui invidet, posset bono illo. Et potissime
est invidia circa similes. ut figuli invident figulis, et fabri
fabris, et sic de aliis. Si vero sit tristitia de bono alterius,
non quocunque modo, sed ut indigne habetur ab eo: sic
est nemesis, vel indignatio. Nam (secundum Philosophum
2. Rhetoricorum) nemesis vel indignatio, est tristari
de eo qui indigne videtur bene prosperari. Siergo
omnes hae passiones diversificare habent omnes
operationes nostras, decet nos omnes eas cognoscere;
et tanto magis hoc decet reges
et principes, quanto habere
debent operationes maxime
excellentes.
|
|