Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 22


cardinales, archiepiscopos, episcopos, patriarchas et omnium
nomina premittit in salutatione. Sed potest querere si archiepiscopos
et episcopos qui sunt sub eo salutabit ita. Dico quod
non sed salutabit eos hoc modo premittendo nomen suum:
" G(uilielmus) sancte ressurrectionis ecclesie patriarcha venerabili
fratri M. cesariensi episcopo salutem et benedictionem
in domino " vel potest uti supradictis salutationibus
et semper nomen suum premittit in salutationibus. Super eo
quod patriarche, archiepiscopi et episcopi dicunt in suis salutationibus
" dei gratia " et postea " licet immeritus ", merito
sunt reprehendendi. Quoniam ex quo dicit " dei gratia "
numquam debet se postea " immeritum " vocare quia gratia
dei, sicut ait apostolus, numquam in aliquo vacua fuit. Sed
si vellet se vocare " immeritum " ubi dicit " dei gratia ", deberet
dicere " per missionem divinam ", quia merita premittit
Deus que de sua gratia non procedunt. Et nota quod
sunt quidam patriarche et archiepiscopi qui semper in episcopatu
suo sunt apostolice sedis legati, sicut cantuarensis
et eboracensis, et quidam non sunt et alii qui se in suis salutationibus
appellant primates quarundam provinciarum, sicut
gradensis patriarcha et episcopus pisanus. Gradensis patriarcha
dicit: " I(ohannes) gradensis patriarcha licet indignus
et totius Dalmatie atque Croatie primas "; pisanus dicit: " G.
dei gratia pisanus archiepiscopus Sardinie primas et apostolice
sedis legatus ", et sic diversi secundum diversas provincias
et consuetudinem locorum diversis nominibus se appellant.
Quas diversitates addiscere studeat providus dictator
cum ei fuerit opportunum. Et nota quod non solum imitande

Torna all'inizio