Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 174


uoluntatem habere, et uobis et uestris sinceram dilectionem in
omnibus et per omnia exhibere. Quod de domno Vrricio mandastis
gratanter accipio, sed contra preceptum regis nil rogare et nil
iubere praesumo. Sed rogo multumque rogo quatinus propter
Deum et propter amorem meum et quia ipse dignus est eum
diligatis, honeste tractetis, paternum ei affectum sicut prudentia
uestra iudicauerit impendatis. Pro iusticia nanque persecutionem
patitur, et cum superna uoluntas fuerit in gaudium sibi et laetitiam
conuertetur. Misertus est tamen ei Dominus quod inter uos eum
uoluit esse, et putantes nocere sicut Domino placuit plurimum
profuere.

59


Lanfrancus archiepiscopus dilecto amico suo M. episcopo salutem.

Sicut in aliis litteris in his quoque rogamus et monemus et
pastorali auctoritate precipimus, quatinus si uobis oportunum est
Bercinge eatis, et auditis utrinque querelis abbatissam esse abbatissam
et priorem esse priorem iubeatis. Vtraque in suo ordine sit
sicut oportet, et sicut beati Benedicti Regula iubet. Maior
precipiat, minor oboediat, si tamen ea praeceperit quae congruis
rationibus conueniant et quibus sacrae auctoritates minime
contradicant. Vtraeque quae Dei sunt et quae seculi sunt seruata
suorum ordinum dignitate communi consilio agant, sanctimoniales
et clerici et laici tam intus quam extra eis seruiant et oboediant.
Quaecunque illarum hanc constitutionem nostram praetergressa
fuerit uestra annitente instantia corripiatur, et ne conceptam
praesumptionem adimpleat competenti seueritate compescatur.
Quod si discordia in tantum partes armauerit ut earum sententia
in unam concordiam conuenire non possit, res nobis innotescat,
ut cuius culpa fuerit regulari districtioni subiaceat.

Torna all'inizio