LIBER QUARTUS
De consolationibus, compassionibus et aliis, que ad id pertinent
IV 1
Satis credimus et sine dubitatione tenemus, quod audita morte clare memorie P., regis Aragonum,
fratris tui, multi doloris multeque amaritudinis calicem recepisti. Sed nec prima nec sola, quoniam,
antequam scires, doluimus, et priusquam ad te dolor ille pervenerit, per nos transitum habuit fecitque
in nobis, quantum secundum Deum licuit, stationem. Et quidem satis in vivo monstravimus,
quantum in mortuo doleremus, et notavit affectus in habito, quanta sequeretur tristitia in amisso.
Merito quoque dileximus et inter alios principes seculares illum quadam speciali prerogativa pretulimus
in eo, quod contra Saracene gentis perfidiam tamquam singularis Christianitatis athleta quasi
proprium commune populi Christiani prosecutus est interesse. Porro non est verisimile, quod
summi liberalitas largitoris non respondeat eius laboribus recompensatione condigna, cum non sit
in retributione diffcilis, qui de sola gratia merita supplicum excedit et vota sue habundantia pietatis.
Sane nulli fecit ille iniuriam, si usus plenitudine sui iuris spiritum, quem corpori commisit ad tempus,
suo tempore revocavit. Quis est homo, qui vivit et non videbit mortem? Nonne pulvis in pulverem
revertetur et quasi flos egressus homo conteritur et fugit velut umbra et nunquam statu permanet
in eodem? Habet quippe humane conditionis fragilitas debita solvere morti, sed nescit importune
mortis exactio quicquam de debito humane relinquere sorti, que sua sunt, sine differentia
discretionis extorquens. Ceterum non omnino idem decedisse videtur, post se illustris indolis filium
derelinquens, qui suum pro tempore poterit presentare parentem, ut propago respondeat pro radice.
Restat igitur, ut in eo spiritum consolationis assumas, qui summus est consolator; memor, quod
magnus ille David amare filium flevit egrotum, sed mortuum non ploravit, ne divine videretur contrarius
voluntati. Ut igitur non exacerbes nomen domini Dei tui, que posita es ad regimen aliorum,
consoleris alios in te ipsa existens presentibus in exemplum et posteris in doctrinam. Ad hec illud
considerare te volumus, quod, quanto plus es visa destituta parente, tanto maiorem divina clementia
tibi faciet in prosecutione provectum, et cum plus de tuo tibi subtraxit, plus tibi providebit de suo,
ut totum, quod es, illi tantum ascribas, per quem post temporalis regni laborem quietem assequi
poteris sempiternam.
IV 2
Sors habet humana solvere debita morti, mors tamen amara sorti non parcit humane, genera singulorum
et singula generum in carne viventium sub sua lege concludens. Ecce, Petrum tuum et nostrum
casus fatalis extreme petre subiecit et tempus solutionis anticipans extorsit debitum ante diem
in iniuriam vite, dum adhuc ordiretur tela precisa. Sane cum idem circa obitum pretenderit in iuvene
|
|