Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 449


Sartae nugatoriae ac despiciendae mulieres.
Scrutillus venter suillus condita farte expletus.
Spinter armillae genus, quo mulieres utebantur brachio
summo sinistro.
Scrupi dicuntur aspera saxa et difficilia attrectatu; unde
scrupulosam rem dicimus, quae aliquid in se habet asperi.
Scrantum pelliceum, in quo sagittae reconduntur, appellatum
ab eadem causa, qua scortum. Skutos enim Graece
pellis dicitur, unde scyticae et scuta, quia non sine pellibus
sunt.
Scel<er>atus campus appellatur proxime portam Collinam,
in quo virgines Vestales, quae incestum fecerunt, defossae
sunt.

Torna all'inizio