Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 357


ergo quia est huiusmodi, de facili inficitur a metallis, et
maxime a metallorum venis, ubi non sunt metalla pura,
sed simul cum metallis sunt aliquae admixtae putredines.
Tertium, quod considerandum est in aquis, est quod sit
coloris perspicui. nam ipsa infectio coloris, aquae infectionem
demonstrat. Quartum est, ne aliquo odore, vel sapore
vitientur nam pravus odor, vel sapor aquarum, ut
plurimum designat illas aquas generari, vel transire per
aliqua loca infecta, a quibus talem odorem, vel saporem
contraxerunt. Quintum est, ne aquis illis aliquis insideat
limus. nam terra limosa et lutosa, eo quod infecta
sit, sana esse non potest. Haec ergo quinque attendenda sunt
in salubritate aquarum. Verum quia contingit aliquando
nos in his signis decidi, ideo adducit Palladius sextum, quod
dicit etiam considerandum esse. videlicet, ut consideretur
conditio et dispositio corporum utentium illis aquis. Est
ergo aspiciendum, si dentes et gingivae utentium illis aquis,
sint puri: utentes habeant capita sana et inperturbata: si
venter, aut viscere, vel latera, sive renes nullo dolore aut
inflatione vexentur: nam ex malitia aquarum vel omnia
mala haec, vel aliqua horum consueverunt contingere.
Aedificium ergo construendum aedificari debet in tali situ,
quod sit ei copia aquae salubris habentis conditiones
illas, de quibus fecimus mentionem. Quod si tamen
aedificandi necessitas urgeat, nec tamen ibi aquae salubris
sit copia. est ibi (secundum Palladium) construenda cisterna,
in qua pluviales aquae colligendae sunt. nam (secundum
eundem) aqua caelestis et pluvialis ad bibendum
quasi omnibus amefertur, sunt autem in cisterna illa pisces
fluviales apponendi, ut horum natatu aqua itans agilitatem
curentis imitetur. Viso, qualiter est aedificium construendum
quantum ad salubritatem aquae: restat videre,
qualiter construendum sit quantum ad ordinem Universi.
In ordine autem Universi, prout *** aedificium construendum,
sunt tria consideranda. videlicet conditio caelestis:

Torna all'inizio