Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 288


est in iram contra regem, et accipiens parapsidem cum ferculo,
effudit in capite regis plenam. Et maculata est ei facies
et barba et vestimenta regis regia. Hoc autem factum est, vt
adimpleretur quod viderat in somno de aue alba que suo
rostro perfodebat caput eius, sicut Kynaron exposuit. Et
vocans rex Beled ait ad eum: Nonne vides quid fecit mihi
hec mulier, et quomodo vilis sum in oculis eius? Nec ultra
coram me appareas, donec interfeceris.
Egrediens Beled cum Helebat a facie regis dixit in corde
suo: Non interficiam ipsam donec cessabit ira sua, quoniam
mulier sapiens et prudens est et multa honorabilis
inter omnes dominas regni, nec habet similem in mulieribus;
non potest esse vna hora sine ipsa et iam plures liberauit a
morte manu sua, et nos speramus semper bonum per eam,
et scio quia reprehendet me rex in posterum accelerans
mortem suam. Et propter hoc nolo eam interficere, donec
videbo quod mandabit mihi rex pro ea, ac per hoc glorificabor
super omnes mundi sapientes ac rex corrigitur per
hoc, vt nunquam festinet aliquid simile huic fieri absque diligenti
prouisione. Si vero eam non recordabitur nec ad eam
aspirabit, tunc suum mandatum implebo. Duxitque Beled reginam
ad domum suam et ordinauit duos domicellos in eius
aministratione, precipiens omnibus de sua familia honorare
reginam et obedire sicut seruus suo domino, donec videret
quid rex mandaret super eam. Et accipiens Beled ensem
inuoluit eum sanguine agni et accessit ad regem quasi tristis
et dolens. Et ait ad regem: Impleui quippe verbum tuum et
interfeci reginam. Post paululum vero, recordatus rex regine
speciositatis suorumque morum et prudentie penituit ipsam
interfecisse, et cepit tristari et disputare in corde suo; verecundabatur
autem querere Beled si eam interfecisset aut non;

Torna all'inizio