posteris sit concessa et tradita, faciendi quod volueritis absque omni
cuiuslibet de nostris pertinentibus et potestatibus contrarietate, vel
requisicione. insuper concessimus, et largimus, et statuentes firmamus,
ut nullus Neapolitanus, vel qualiscumque homo, qui sub
iure Ducatus nostre civitatis sunt, vel fuerint, in cella vestri monasterii
suprascripti, quam habetis in suprascripto loco Tremoiola,
vel in omnem eius pertinenciam, seu hereditatem, ad pignerandum
introire licenciam habeat qua[m]cumque causacionem habuerit
cum ipso sancto vestro monasterio, et noluerit pars vestri monasterii
cum illo finem facere per duas, et per tres compellaciones.
iterum concedimus vobis, et per vos in suprascripto vestro monasterio,
et omni licere, et pertinencia, quam iure parti nostre
habuit, vel habiturus fuerit pro partibus milicie, sive per fundora
fundata, et exfundata vivorum, et mortuorum, aut per alia qualicumque
racione, vel tenore in ipsa cella vestra, et in omni eius
pertinencia. interea concessimus in eodem sancto vestro monasterio,
et statuentes firmamus integras terras vestri monasterii de
loco Trasanglu, coherentes sibi: de una parte coniuncta cum Pantano,
et cum ipso lacu Morini, et quomodo revolvit ipsum Pantanum
iuxta ipse Pectorite; de alia parte via Cumana, que exfinat
inter istas terras et terras Sancti Ianuarii; de tercia parte coniuncta
cum ipsa via et fossato, qui descendit da Severano, et descendente
per terram, sicut fossato et limite exfinat, et quomodo descendit et
vadit in ipso Pantano, ubi ipsa fontana esse videtur; de quarta
vero parte fine terra suprascripti vestri monasterii. interim namque
concessimus in iam dicto vestro monasterio omnes terras fundatas,
et exfundatas, quas possidetis in loco Vivano, et in Casolla Sancti
|
|